- OBSEQUENTES
- OBSEQUENTESa Marco Imperatore dicti sunt Gladiatores, quos ad militiam armaverat. Capitolin. in Marco, c. 21. Instante sane adhuc pestilentiâ et Deorum cultum diligentissime restituit et servos, quemadmodum bellô Punicô factum fuerat, ad militiam paravit, quot Voluntarios exemplô Volonum appellavit. Armavit etiam gladiatores, quos Obsequentes appellavit. Tamquam videl. non in legionibus militantes, sed in obsequiis Principis. Obsequium autem Principis, satellitium eius dictum est, apud eundem in Pertinace c. 10. quam vocem Graeci quoque suam fecerunt. Sic enim accipe τὰ ὀψίκια, apdu Arrianum Dissertationum Epicteti l. 3. Constantinus in περὶ θεμάτων libello, ὀψίκιον Ῥωμαϊςτὶ λέγεται; ὅπερ σμηάινει τῶ Ἑλλήηνων φωνῇ τοὺς προπορευομένους ἔμροςθεν τοῦ βασιλέως ἐπὶ ἐυταξίᾳ καὶ τιμῇ, Obsequium Romana vox, Graece signisicat anteambulones Imperatoris, ordinis ac honoris ergo. Corippus l. 1.—— —— Itur in arcemObsequiô comitante Patrum.Et l. 3.Adfuit Obsequio castorum turba virorum.A cuiusmodi Augustali Obsequio dictus est Comes Obsicii, primus Stratorum Obsicii etc. in Histor. Misc. Item Thema seu Legio τοῦ ὀψικίου, apud Constantinopolitanos, quod ex eo potissimum confecta esset: a qua postmodum nomenclatura indita Asiaticae cuidam provinciae, cuius metropolis fuit Nicaea, quam describit Constantinus Porphyrogennitus de Them. l. 1. c. 4. Nicephorus Constantinopol. in Breviar. p. 150. 155. 172. etc. Adde Cantacuzenum l. 4. c. 18. et vide Meursium, ac Car. du Fresne Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.